monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 0, 9
Et quaedam herbae virtutem fortissimorum aromatum, austeritatem amarissimorum aromatum, in se habent. Unde et plurima mala compescunt, quoniam maligni spiritus haec faciunt et in indignationem habent. Sed et quaedam herbae sunt, quae velut spumam elementorum in se habent, in quibus homines decepti fortuita sua quaerere conantur; et has diabolus amat, et se his admiscet.